

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 3: Versus 27
Respondit Joannes, et dixit,etc. Quia ultra consuetudinem humanae naturae sum natus ex parentibus provectae aetatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiae sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille.Non potest.Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in poenitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.